NOMEN

NOMEN
NOMEN
inrantibus impositum, perectâ Circumcisione Iudaeis, aliis post lustrationem: Omnibus enim gentibus Nomma sua erant seu vocabula, aliis signa, praeter Atlantes, de quibus Pomp. Mela l. 1. c. 8. Ex his, qui ultra deserta esse memoraxtur, Atlantes Solem exsecrantur, et dum oritur et dum occidit, ut ipsis agrisque pestiferum. Nomina singuli non habem. Indebantut autem apud Ebraeos die octavo masculis, soeminis initiô mensis: Apud Romanos similiter octavô masculis, foemellis nonô, Graeci variabant, ut in Lustratione: Alias quidem quintus, alias decimus huic ritui destinabatur. Vide Suidam et Aristoph. in Avibus. Sunt qui septimi meminerint, ut Aristoteles Hist. Animal. l. 8. c. ult. tum ob mutationis eô die certitudinem, tum ob sacrum numerum. Unde Graecis omnis septimus a nativitate festus. Christianis nulla nec olim nec nunc certa Nominis dies. Turcae, cum octa. vô fere annô demum praeputium amittant, et Anabaptistae, multo adhuc serius Baptismat is aquâ submergendi, nativitatis tempore, aut, quando parentibus placet, nomina sortiuntur; Bramidae duodecim dies natis, aures eorum perforantes, tribuunt nomina. Tapugarum pueri etiam octavô circiter annô, quoad auriculas et labium, inferius perforati, hâc ratione demum in hominum numerum dicuntur ascisci. Abyssini suos quadragesimô die aetatis, sacrificiô adhibitô, nommant. Alii aliud observant tempus, Io. Christ. Sagittarius Corpusc. Historico--Heraldico etc. Fiebant autem Romanis Nominalia magna cum ceremonia, qua de re vide illustrem locum Tertulliani, ubi Nommalium sollemnitatis meminit l. de Idol. c. 16. Ritus hi fuerunt: Convocabant amicos, eligebant qui praeesset Nominis im positioni, ut nunc apud Christianos fit, Nomen dabant infanti, crinea tondebant, Diis sacrificabant et agitabant convivia. Ex luminum accensorum Fato Nomen auspicatum elegêre quidam. Hinc P. Lobbetius l. 3. de Pecc. Props. tradit, Veteres Nomina infantibus imposituros, quasi vitam longam proli quaererent, cereis accensis appendisse varia Nomina, eâ lege, ut Nomen eius, qui diutius arsisset, vitae producendae spe votoque infanti cederet: quem ritum autiquum designat Chrysostom. in Ep. 1. ad Cor. c. 2. Vide Casaubon. ad Persi m Sat. 2. Iudaei sanguine cuncta signabant. Numerus varius: hebraeis pierumque unum, raro duo. Graeci simplici Nomini addidêre patriam, quod fere et Aegyptii. Romanis tria Nomina ipsis Nominalibus fiebant, de quibus legi meretur Isidor. Origin. l. 1. c. 6. Praenomina et Cognomina erant propria, Nomina familiae. Eligebantur autem Praenomina honestae nomenclaturae, quia de eo primum sceleris quaestio habebatur, qui turpius Nomen possideret. Et quidem patres Romanl suum maiori natu imposuerunt, Avi nomen reliquis. Xanthii a matribus muivabantur: Feminae et servi solis fere gaudebant Nominibus; interim et illarum praenomina agnoscit Festus, cum ait: Praenominibus feminas esse appellatas testimoniô sunt Caecilia et Tarratia, quae ambae Caiae solitae sunt appelari: pari modô Lucia et Titia. Vide de his disputentem Pet. Servium. Quartum deinde Nomen adulto puero superadditum, Agnomen, a fortuna vel virture. Prositebantur dein Patres puerorum Nomina publica contestatione: (quo alludens Appuleius, Pater, inquit, natum sibi filium coeterorum more professus est; vocatque hanc
natalem professlonem παιδογραφίαν Modestinus) simulque in Aerarium Ilihyiae nummum inferebant. Mox intra tertium ab eo imposito diem, relata a Praefecto Aerarii non Nomina tantum, sed ad confusionem vitandam, etiam Cognomina, nec non dies Nativitatis et Consul. in Actis publicis. Unde Iul. Capitolin. in Gordiano c. 4. Cum, apud Praefectum Aerarii, more Romano, professus filium, publicis Actis eius Nomen inferret. Vide quoque Brissonium Antiq. l. 1. c. 5. Quod et Inids olim et Europaeis hodie quoque non infrequens: Asservabanturque illa Acta, alias Fasti, Tabularia, et Chartae dicta, in templo Saturni, teste Servio in Georgicor. l. 2. Vide Thom. Bartholin. de Puerperio Veter. Apud Athenienses, postquam quiotô a Nativitate die circa focum sollenni ritu Infans gestatus et sic Amphidromia peracta essent, die septimô, vel ut plurimum decimô, Nominalia celebrabant: quod feslum illis proin Δεκάτη dictum est, Aristoph. Avibus,
Οὐκ ἄρτι θύω τὴν δεκάτην ταύτης ἐγὼ,
Καὶ τοὔνομ᾿ ὥσπερ παιδίῳ νῦν δη θέμην.
Sacrificiô enim peractô, praesentibus Cognatis, quod et apud Romanos Hebraeosque fiebat, Nomen imponere solebant. Quod quidem in a bitrio Parentis situm erat, ut Eustath. docet in Iliad. 2. Plerumque tamen maximo natu Avi dabatur Nomen. An autem unô, an pluribus illi usu fuerint, non admodum liquet. Mutabant enim subinde Nomina, prout status illorum variabat. Hinc Protel filiam, cum aetate ac sapientiâ crevisset, Theonoes nomen assumpsisse: Leucippen, postquam vendita est, Lacaenam fuisse appellatam: Ismeniam in Atracen transiisse, apud Eurip. Helenâ v. 13. Achillem Tatium l. 5. Eustath. l. 9. legimus. Servis inprimis novum ab heris imponi solebat Nomen, idque vel a gente, ut ὀ Σύρος, vel a complexione ac colore, ut ὁ Ξανθίας seu ὁ Πυῤῥὸς: vel a dotibus eoruin, ut ὁ Πιςὸς, ὁ Δρόμων: vel a tempore, quô emebantur, ut ὁ Νεομηνίας, Photius Biblioth. cod. 279. quod dein cum manumissi erant, iterum mutabant. apud Persas, cum Reges: apud Romanos, cum Dii fierent homines, similiter alia sumebant Nomina: Quod Palaemonis, Quirini, Isidis, Portumni, Leutotheae etc. exemplis pater. Vide Franc. Rossaeum Archaeol. Att. l. 5. c. 5. Intra septimum dein annum, Nomine paternô, in τῶ φρατόρων album, inscribebantur. Vide Sam. Petitum Comm. in Leges Atticas l. 2. tit. 4. etc. ut et paulo infra. Sed et Nomma mutabant Hebraei, cum e gravi morbo convaluissent, velut novam exorsi vitam, Euxtorf. Apud Christianos, Romae Episcopi Nomina mutabant, a tempore Sergii Papae, quemprimum id fecisse, quod Os porci vocaretur, tradit Mich. Scotus Mensae Philosoph.
l. 4. c. 25. Etiam Monachi olim hodieque, aliquot in Ordinibus Ecclesiast. mutant Nomina. Chronicon Malliacense A. C. 1080. Hôc annô perfectus est introitus Monasterii (S. Maxentii) sicut scribitur in versibus:
Arcu circarum colatur tempus earum,
Ami tunc mille Christi sunt 80.
Istam confratres aulam dominô faciente,
Ad Christum precibus ducat Maxentius almas,
Qui prius Adiutor, Baptismi lege, vocatus,
Post me noscatur, Maxentius ultro vocatur etc.
Vide Procopium Persic. l. 1. c. 25. Interdum Nomina personarum mutabantur, cum ea commode efferri non poterant, ab ea natione, ad quam vel nuptiarum, vel alterius occasionis gratiâ secedebant. Liber de fundat. Monast. Gozecensis A. C. 1088. Haec propriô nomine dicta fuit Hilaria, sed quia lingua Teutonica non facile promit Latina vocabula, nomen mutavit Uda. Inprimis sollemne fit Graecis Byzantinis, et praesertim ipsis Augustis, cum sibi ex Latinorum gente uxores asciscerent, earum Nomina mutare. Ita Iohannis Comneni uxor Ladislai Hungariae Regis filia, quam Pyriscam vocant Thwrcozius, Bonfinius, Pistorius: et Bertha Conradi Imperatoris filia, Manueli, Iohannis filio, nupta, Irenes: et Agnes Ludovici VII. Franciae Regis filia Alexii Commeniconiux, Annae nomine donatae sunt. Cuius moris alia exempla complura suggerit Car. du Fresne in Familiis Byzaent. Quod quidemii, non tam ob nominum exoticorum et quae aegre efferri possent, κακοφωνίαν, factitabant, quam quod in iis Latinae originis atque adeo cultus Romani notam omnem abolere studerent: adeo ut priusquam in manum convenirent, iterati Baptismi, in quo nomina dari vel mutari consueverant, speciem quodammodo, in Latinis uxoribus, adumbrarent; quod Graecis certe obiectum ab Anshelmo Epiicopo Havelbergensi Dial. l. 3. c. 21. Sicut audio, consuetudo atud vos est, ut si quando Graecus Latinam uxorem ducere voluerit, sicut plerumque fit et sicut etiam inter personas Augustales saepe factum dignoscitur, quod prius oleô sanctificatô in vase aliquo infuso eam perfunditis et per totum corpus lavatis et sic demum quasi in ritum et legem vestram transiens matrimoniô copulatur: quod quare fiat, si tamen sit, oppido scire vellem; videtur enim quaedam forma esse rebaptizandi, etc. Vide quoque infra Novum nomen. Addam verbum de ethnicis ad Christianismum olim conversis. Hi Nomen dare dicebantur baptizandi, cum novô assumptô in Ecclesiam transitum moliebantur. Quod non uno tempore ficbat. tribus mensibus ante Baptismum, factum id esse, discimus ex Ep. 2. Clementis Pontif. Accedat autemqui vult, ad Sacerdotem suum, et ipsi det nomen suum ---- ut tribus mensibus iam toncumtis in die festo possit baptizari. Quadraginta ante dies vel amplius, habet Siricius Ep. ad Himerium c. 2. Posterloribus saeculis nomina demum imponebantur inter ipsa Baptismi sollennia, ut notum etc. Vide quoque supra Bonomius. Nec omittendum, Nomina corum, qui sacris olim certaminibus vicissent, in Commentarium referri consuevisse, adeo sollicite ac scrupulose in iis peragebantur omnia quem morem Philo aperit περὶ ἐυγεν. Οἱ τοῦ γένους ἀρχηγέται δἰ ἀθλητικὴν ῥώμην εν ὀλυμπιο ίκαις ἢ περιοδινίκαις γράφονται, Qui generis auctores, propter arbleticam fortitudinem scribuntur inter Olympionicas, aut Periodinicas. Certe Athleta victor inscribebatur Νικηφόρος, Idem alibi. Sed et ςηλιτεύεςθαι γραφαῖς, incidi sicut in columna, publicis monumentis, solcbant, uti videre est apud Car. paschalium Co. ronar. l. 6. c. 12. De Nominis dandi in delectibus necessitate, poenaque eorum, qui ad nomina non respondissent, vide Liv. l. 3. c. 69. et l. 7. c. 4. etc. uti de πολυωνυμίᾳ seu multitudine Nominum Diis Gentilium gratâ, supra Iô Faean: de more possessorum aliorumque bene meritorum, nomina aedificiis in scribendi infra voce Paries. NOMINA VIRORUM APUD ROMANOS VARIA; EORUMQUE VICES.
Praenomen dicebatur, nomen, quod Nomini totius alicuius Gentis praemitti solebat: Nomini apud nos proprio respondens. Hoc diu post Nomen in usu esse coepit, nec nisi circa aun. aetat. 17. cum virilem Togam sumerent, imponi soliium est: Erant autem talia 18. Vide infra in voce Praenomen. Interim aliquando Praenomen factum esse Nomen, docer Priscianus, exemplo Tullii Servilii, M. Tullii etc. Nonnumquam secundô locô ponebatur, ut Attius Tullus, Manlius Cnaeus, Octavius Metius apud Liv. Imo in ultimum locum reiectô sub Imperator. Nomine proprio, Praenomen pluribus commune esse coepit. Nomen, dicebatur nomen Gentis Stirpisque omnibus inde descendentibus ramis commune, respondens Patronymicis Graecorum, ut teslatur Priscianus l. 2. Sicut igitur, Aeaci posteri omnes Aeacidae, apud Graecos, sic qui ab Iulo, Aeneae filio descendebant, Iulii; qui ab Antonio, Antonii dicti sunt. Unde etiam notandum, Nomina haec Gentilitia omnia proprie Adiectiva fuisse et et in ius desiisse, exceptis, Peducaeus, Poppaeus et Norbanus. Et hoc secundô locô communiter poni solebat: aliquando tamen Praenomini praepositum, aliquando quoque Cognomini postpositum deprehenditur. Cognomen, proprie Nomen erat certae alicuius familiae, vel rami, in alique Gente: ut ait Liv. quam Gentem Potitorum in 12. familias divisam fuisse refert. Sic Iulius, nomen Gentis; Caesar, cognomen familiae; Caius, nomen proprium seu praenomen erat. Plerumquetertiô locô poni solebat; aliquando tamen Nomini praeponebatur, ut apud Cic Gallo Fabio, Balbi Cornelii, Papum Aemilium etc.
Nonnumquam etiam in Nomen mutatum est, teste Valerio Max. cum alt: Quinetiam cognomina, in Nomen versa sunt. Imo Praenominum et Cognominum perplexum usum in Consulum Fastis, Idem Auctor animadvertit l. 10. Agnomen quidem addunt, a Fortuna vel Virtute inditum: Ut cum Scipionum unus, ab Africa devicta, Africanus; alter ab Asia Asiaticus dictus est. Meminit quoque Agnominis Auctor ad Herennium: Nihilominus sub Cognominibus Agnomina istiusmodi comprehensa fuisse testatur Sallustius, cum de Scipione ait l. de Bello Iugurth. c. 5. cui postea Africam Co. gnomen fuit a Virtute. Necaliunde Cognomina, imoquoque antiquitus Praenomina, vam ab huiusmodi casu, fortuna, aut peculiari aliqua circumstantia originem habuêre. Aliquando quoque Cognomina mutabant Romani, vel novum addebant; e Tribu Domove nonnumquam petitum, quod Ablativô casu efferebant, sic: C. Verres Romuleâ, Servius Sulpitius Lemoniâ, subintellige ex Romelea, ex Lemonia Tribus. Sigonius, Lipsius etc. Recentiori Aevô Supranomen accessit de quo infra. QUIBUS PORRO QUALIA NOMINA IMPOSITA? Feminae olim habebant Nomen proprium ac peculiare, teste Varrone: ut Caia, Caecilia, Lucia, Marca, Volumnia etc. Quae nomina, notante Quintilianô l. 1. Instir. Orator. c. 7. inversis litteris scribebantur, C. T. W. etc. Posteaa illis dari desierunt: atque, cum unica in domo erat filia, illa Gentilitiô nomine contenta erat, ut Tulliae et per diminutionem Tulliola. Cum plures essent, una Maior, altera Minor: vel Prima, Secunda, Tertia, Quarta etc. dictae sunt. Reperiuntur tamen, quae et Praenomen, vide supra: et Cognomen habuere. Namque filia Sullae, Miloni nupta,
Corneliae: et Paula quaedam, apud Cicer. in Ep. Valeriae cognomen habuit. Liberi Adoptivi, nomina et Cognomina eorum, a quibus adoptatierant, accepere: addirô in fine nomine suae Gentis, vel Cognomine aliquô familiae suae peculiari. Ex. gratiâ M. Iunius Brutus, cum adoptatus esset a Q. Servilio Caepione Agalone, vocavit se Q. Servilium Capionem Agalonem Brutum, O. ctavius contra, adoptatus a Iul. Caesare, Nomine suô Gentilitiô retentô, illud in Adiectivum mutavit, nominarique voluit C. Iulius Caesar Octavianus. Imo et Agnomen retinere poterant; Sic Atticus, adoptatus a Q. Caecilio, Q. Caecilius Pomponianus Atricus dictus est: Vel novum Agnomen virtute mereri, quemadmodum Octavius Augustus postea agnominatus est. Huc pertinet, quod Tiberius, adoptatus M. Gallio Senatore, bona quidem eius, non vero Nomen assumere voluisse, legitur apud Sueton. c. 6. Quodque apud Tacitum l. 3. Annal. c. 30. Crispus Sallustius, suo e sorore nepoti adoptato, Nomen suum imposuisse dicitur. Liberti; usurpabant Praenomen ac Nomen Domini, non autem Cognomen eius, cuius locô Nomen suum proprium retinebant. Hinc eruditus ille Libertus Ciceronis M. Tallius Tyro dictus est. Idem observabant foederati, ac extranei, qui Nomen eius, per quem in Civitatem recepti erant, suum facere erant soliti, Servi olim non aliud, quam Domini sui, habebant Nomen: ut Lucipor, Mancipor, i. e. Lucii puer, Marci puer. Postea tamen iis Nomina obtigêre propria, et in Servis intercidit illud genus, quod ducebatur a Domino, ut ait Quintilian. l. 1. c. 4. Nacti autem plerumque sunt Nomina, a natione, Regioneque, e qua oriundi erant: Sic Dscos et Getas: Mysos. Syros, Phrygas, Lydos, Iapygas, etc. appellari solitos fuisse, docet Strabo l. 5. Et Varro l. 7. de L L. Tres cum emerunt Ephesi singulos servos, nomunquam alius declinat nomen ab eo, qui vendit Artemidorus atque Arteman appellat: Alius aut ab regione, quod ibi emit, Ionem: aut ab urbe Epheso, Ephesium: Sic alius ab alia aliqua re, ut visum est. Qui mos hodieque in Gallia aliquô modô obrinet, cum Pedissequorum unum Charnpagne, qlium Basque, aut Piquard, quod ex Campania, Biscaia, Picardia oriundus sit, vocant. Cum autem libertatem adepti sunt Servi, novum nomen accepêre,ut supra visum: quo forte alluditur Apocalyps. c. 3. v. 12. etc. Vide Laur. Pignorium Comm. de Servis, et praeter Auctores superius landatos, Auctorem Grammaticae Lat. Gallicô Idiom. scriptae, cui tit. nowvelle Methode, p. 656.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Nomen — may refer to: Nomen, the middle part of Ancient Roman names (see Roman naming conventions) Nomen, the personal name of Ancient Egyptian pharaohs Jaume Nomen (born 1960), Catalan astronomer See also Nomen nescio, abbreviated N.N. , used to signify …   Wikipedia

  • nomen — (izg. nȏmen) m DEFINICIJA 1. ime 2. gram. zajednički naziv za imenske riječi (imenice, zamjenice, pridjeve i brojeve) SINTAGMA nomen est omen (izg. nomen ȅst ȏmen) ime je znamen, znak, slutnja, tj. često samo ime nosi neko značenje koje se… …   Hrvatski jezični portal

  • Nomen — Sn Substantiv per. Wortschatz fach. (20. Jh.) Entlehnung. Entlehnt aus l. nōmen (auch: Name, Benennung ). Adjektive: nominal, nominell; Verb: nominieren.    Ebenso nndl. nomen, ne. noun, nfrz. nom, nschw. nomen, nnorw. nomen; Pronomen, Renommee.… …   Etymologisches Wörterbuch der deutschen sprache

  • Nomen — »Substantiv; deklinierbares Wort, das weder Pronomen noch Artikel ist (Substantiv und Adjektiv)«: Der grammatische Terminus ist aus lat. nomen »Name, Benennung; Nomen«, das urverwandt mit dt. ↑ Name ist, entlehnt. – Zu lat. nomen als Stammwort… …   Das Herkunftswörterbuch

  • Nomen [1] — Nomen, s. Nomos …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Nomen [2] — Nomen (lat.), 1) Name (s.d.), Benennung; 2) Nennwort; scheidet sich in N. substantivum, (Hauptwort) u. N. adjectivum (Beiwort); das erstere wieder in N. appellativum (s. Appellativum) u. N. proprium (Eigenname) …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Nomen [1] — Nomen, Mehrzahl von Nomos (s. d.) …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Nomen [2] — Nomen (lat., Mehrzahl nomĭna), zusammenfassende Bezeichnung der Substantiva und Adjektiva (s. d.). N. proprium, Eigenname (s. Name) …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Nomen — (lat., »Name«, Mehrzahl Nomĭna), Nennwort, diejenigen Wörter, die entweder ein Ding (Nomina substantīva) oder die Eigenschaft eines Dinges (Nomina adjectīva) bezeichnen; im Rechnungswesen eine Geldpost (Nomina actīva, außenstehende, Nomina… …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Nomen — Nomen, lat., Mehrzahl nomina, in der Grammatik das Nennwort. als: n. substantivum, Hauptwort. n. adjectivum, Eigenschaftswort, n. verbum, Zeitwort. N. est omen, lat., der Name sagt oft viel; n. et omen, sein Name sagt, was er ist …   Herders Conversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”